라틴어 문장 검색

verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 41:6)
Ut Arelatensi episcopo epistulam pro eorum susceptione miserit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV.1)
una uidelicet episcopo et familiae propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:8)
Nam neque ad susceptionem potentium saeculi, uel pecunias colligi, uel domus praeuideri necesse fuit, qui numquam ad ecclesiam nisi orationis tantum et audiendi uerbi Dei causa ueniebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:14)
ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 511:2)
quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 153:1)
adiecta decem milia medimnum frumenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 168:2)
legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 180:1)
edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 214)
Quamvis enim trium aemulantiun dearum quaelibet pomi satis sit digna susceptione, iudex tamen aequissimus Priami Alexander, duarum licet digne petentium non exaudita petitione, digniorem [scilicet Venerem] et ultimo loco petentem pomi voluit susceptione gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION